- ASTYAGES
- ASTYAGESqui Apandas Diodor. Sic.Cyaxatis fil. nepos Phraortae, IX. et ultimus Medorum Rex, pater Mandanae, quae Cambysi, mediocris dignitatis Persae, nupta, Cyrum, a quo Avus de throno deturbatus, peperit; de quo multa Herodor. l. 1. et Iustin. l. 1. Vide Cambyses, Cyrus, Harpagus, Mandane. In hoc finiit Monarchia Medorum, An. 196. Urb. Cond. 5. Olymp. postquam durâsset 317. ann. connumeratis annis 35. vel 38. secundum Euseb. regni Astyagis. Nic. Lloydius. Illustri Chronologo Marshamo, fuit hic Astyages quartus Rex Medorum, frater Darii Medi, (qui et ipse Astyages) per Mandanem fil. avi Cyri, cui sic Astyages hic I. avunculus magnus fuerit, contra hunc Cyrus, cohortante Harpagô Medô (cui Astyages filium dederat epulandum) expeditione susceptâ, illum tandem vicit, cepit regnôque exuit, postquam regnâslet annos 35. Herodot. l. 1. c. 130. Ctesias refert, illum post fugam, Ecbatanis delituisse: et Amytri eius filiam Cyro nupsisle, in Excerptus Photii. Cyrus vero Pasargadis honorem habuit, quod ibi ultimô proeliô victor evasisset, et Asiae Imperium in se transtulislet, urbe conditâ, et regiâ constructâ, in victoriae memoriam, Strabo l. 15. Ad quem modum Medi, omni supra Halym fluv. Asiae dominati annos 128. ab anno scil. 22. Deiocis primi Regis, qui eriam Assyriam, praeter Babylonis portionem, omnem subegerant, et excisâ Ninô, Imperii istius gloriam haud pridem in se transtulerant, ipsi iam Persis subiecti sunt, anno 1. Olymp. 55. Nabonassari 189. Periodi Iul. 4155. et Septuagenariae Iudaeorum servitutis annô 49. Vide praefarum Marshamum Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de Prima Cyri victoria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.